MILIARIA Avis

MILIARIA Avis
MILIARIA Avis
apud Latinos, quibusdam est Κεγχρίνης seu Κεγχρὶς Graecorum, quam Cenchrida vocat Plin. l. 29. c. ult. fimum Cenchridis, accipitrum generis eam Graeci faciunt. Κέγχρος enim Latinis milium est. Sed Cenchris tinnunculus est, qui cinereô colore punctis nigris, velut milii granis, sparsus, inde nomen invenit. At Miliaria avis est, quae intr coturnices, in aviariis ganeonum, milio saginabatur, teste Varrone l. 3. RR. c. 5. Vide infra Milium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MILIUM — I. MILIUM locus in Urbe Constantinopoli, vide supra, Miliarii Agitatores. II. MILIUM omnium frugum fertilissimum, quippe ex cuius uno grano terni sextarii gignuntur, Plin l. 18. c. 7. in Campania potissimum crescit, quae candidam ex eo pultem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”